monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.320 > sectio 38 > bnf10439.192 v > 23 > bnf10439.191 r > sectio 9 > 26 > Ieremias, 3 > 38 > ANASTASIUS XLVIII. > sectio 40 > sectio 11 > XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg48.206 > 3 > sectio 13 > sectio 18 > sectio 2 > sectio 24 > bsbClm6224.180 > tblHarleyMS1775.16r > Psalmi, 44 > sectio 5 > sectio > XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 32 > 4 > 37
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXVI.De Basilio episcopo Cappadociae, et quomodo exsilii minas evaserit. <<<     >>> XXXVIII.Qua crudelitate Lucius Alexandriam fuerit introductus.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXVII.De fine Athanasii Alexandrini, et successione Petri, et seditione contra eum facta, et quod Romam profectus sit.

1 Cum igitur in Alexandria victor Athanasius, post multa certamina innumerasque coronas, vitae terminum suscepisset, et ad laborum suorum praemia demigrasset, suscepit Petrus vir optimus praesulatum, quem dudum ille beatus elegerat, cunctis una consentientibus et sacerdotibus, et nobilibus, cunctaque plebe, et favore suo propriam ostendentibus voluntatem. Is enim Athanasii sudoribus particeps fuit, et dum esset in civitate, et dum diversa latibula peragraret, multifariaque pericula cum eo sustinuit.
2 Quapropter cuncti sacerdotum concurrentes, dignum haeredem Petrum Athanasii clamaverunt. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 175.]
3 Cumque eum in pontificali sede constituissent, repente iudex provinciae paganorum populum congregans, et pariter Iudaeorum, ecclesiae septa circumdedit, Petrum exire praecipiens, nolentemque interminatus est ut abstraheret. Faciebat hoc imperatori placere volens, dum ei contraria sapientes calamitati submitteret.
4 Quod autem verum est, impietatis ira completur: idolis potius placere nitebatur, et tempestatem Ecclesiae claram putabat esse festivitatem. Petrus itaque vir mirandus, insperatum respiciens bellum, latenter egressus est, et conscendens navem, profectus est Romam. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.]
Cassiodorus HOME

bav823.307 bav824.219 bnf1603.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik